Nova Vulgata55,1Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primogenitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum,
Nova Vulgata5,2quia Iuda erat quidem fortissimus inter fratres suos et de stirpe eius principes germinati sunt, primogenita autem reputata sunt Ioseph.
Nova Vulgata 5,3Filii ergo Ruben primogeniti Israel: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi.
Nova Vulgata5,4Filii Ioel: Semeia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,
Nova Vulgata5,5Micha filius eius, Reaia filius eius, Baal filius eius,
Nova Vulgata5,6Beera filius eius, quem captivum duxit Theglathphalasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
Nova Vulgata5,7Fratres autem eius in cognationibus eius, quando numerabantur in genealogiis suis, erant: caput Iehiel, deinde Zacharias;
Nova Vulgata5,8porro Bela filius Azaz filii Samma filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nabo et Baalmeon.
Nova Vulgata5,9Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, quae est inde a flumine Euphrate; multum quippe gregum eorum numerus creverat in terra Galaad.
Nova Vulgata5,10In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad.
Nova Vulgata 5,11Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Salcha:
Nova Vulgata5,12Ioel in capite et Sapham secundus, porro Ianai et Saphat in Basan;
Nova Vulgata5,13fratres vero eorum secundum familias suas: Michael et Mosollam et Seba et Iorai et Iachan et Zie et Heber, septem.
Nova Vulgata5,14Hi filii Abihail filii Huri filii Iaroe filii Galaad filii Michael filii Iesesi filii Ieddo filii Buz.
Nova Vulgata5,15Ahi filius Abdiel filii Guni princeps familiarum eorum.
Nova Vulgata5,16Et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos.
Nova Vulgata5,17Omnes hi numerati sunt in diebus Ioatham regis Iudae et in diebus Ieroboam regis Israel.
Nova Vulgata 5,18Filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam;
Nova Vulgata5,19dimicaverunt contra Agarenos et Ituraeos et Naphisaeos et Nodabaeos.
Nova Vulgata5,20Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
Nova Vulgata5,21Ceperuntque omnia, quae possederant, camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia, asinos duo milia et animas hominum centum milia;
Nova Vulgata5,22vulnerati autem multi corruerunt; fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
Nova Vulgata 5,23Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon; ingens quippe numerus erat.
Nova VulgataEt hi fuerunt principes familiarum eorum: Epher et Iesi et Eliel et Azriel et Ieremia et Odovia et Iediel; viri bellatores fortissimi et nominati, duces in familiis suis.
24Epher - Lege cum ver ‛ēfer; TM «et Efer» (ante «et» fortasse nomen excidit)
Nova Vulgata 5,25Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis.
Nova Vulgata5,26Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum et spiritum Theglathphalasar regis Assur; et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Hala et Habor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc.
Nova Vulgata Filii Levi: Gerson, Caath, Merari.
27Gerson - Sicut in Pentateucho; in Par TM «Gersom»
Nova Vulgata5,28Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron et Oziel.
Nova Vulgata5,29Filii Amram: Aaron, Moyses et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
Nova Vulgata5,30Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue;
Nova Vulgata5,31Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
Nova Vulgata5,32Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth,
Nova Vulgata5,33porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob;
Nova Vulgata5,34Achitob genuit Sadoc, Sadoc genuit Achimaas,
Nova Vulgata5,35Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan;
Nova Vulgata5,36Iohanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam aedificavit Salomon in Ierusalem.
Nova Vulgata5,37Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
Nova Vulgata5,38Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum;
Nova Vulgata5,39Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam.
Nova Vulgata5,40Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec;
Nova Vulgata5,41porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam et Ierusalem per manus Nabuchodonosor.